Psalms (81/150)  

1. (80:2) laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob
2. (80:3) adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio
3. (80:4) clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae
4. (80:5) quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob
5. (80:6) testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi
6. (80:7) amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt
7. (80:8) in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper
8. (80:9) audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me
9. (80:10) non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum
10. (80:11) ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
11. (80:12) et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi
12. (80:13) et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis
13. (80:14) utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset
14. (80:15) quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam
15. (80:16) qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo
16. (80:17) et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos

  Psalms (81/150)