Psalms (8/150)  

1. victori pro torcularibus canticum David(8:2) Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos
2. (8:3) ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor
3. (8:4) videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti
4. (8:5) quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum
5. (8:6) minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum
6. (8:7) dabis ei potestatem super opera manuum tuarum
7. (8:8) cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri
8. (8:9) aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti
9. (8:10) Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra

  Psalms (8/150)