Psalms (79/150)  

1. (78:3) effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
2. (78:4) facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt
3. (78:5) usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus
4. (78:6) effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt
5. (78:7) quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt
6. (78:8) ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis
7. (78:9) auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum
8. (78:10) quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
9. (78:11) ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus
10. (78:12) et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine
11. (78:13) nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas
12. (79:1) victori pro liliis testimonii Asaph canticum
13. (79:2) qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere

  Psalms (79/150)