Psalms (78/150)  

1. (77:3) quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis
2. (77:4) non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit
3. (77:5) statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos
4. (77:6) ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis
5. (77:7) ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant
6. (77:8) ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius
7. (77:9) filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli
8. (77:10) non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi
9. (77:11) et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
10. (77:12) coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos
11. (77:13) divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum
12. (77:14) et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis
13. (77:15) scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis
14. (77:16) et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas
15. (77:17) et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio
16. (77:18) et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae
17. (77:19) et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine
18. (77:20) ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo
19. (77:21) ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel
20. (77:22) quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius
21. (77:23) et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit
22. (77:24) et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis
23. (77:25) panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem
24. (77:26) abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum
25. (77:27) et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata
26. (77:28) et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius
27. (77:29) et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
28. (77:30) non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum
29. (77:31) furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit
30. (77:32) in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius
31. (77:33) et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter
32. (77:34) si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum
33. (77:35) et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum
34. (77:36) et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
35. (77:37) cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius
36. (77:38) ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum
37. (77:39) sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens
38. (77:40) quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine
39. (77:41) et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt
40. (77:42) non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante
41. (77:43) qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos
42. (77:44) qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent
43. (77:45) qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos
44. (77:46) qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae
45. (77:47) qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore
46. (77:48) qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus
47. (77:49) qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum
48. (77:50) munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit
49. (77:51) et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham
50. (77:52) et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto
51. (77:53) et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare
52. (77:54) et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem
53. (77:55) et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel
54. (77:56) et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
55. (77:57) et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis
56. (77:58) et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt
57. (77:59) audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel
58. (77:60) et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines
59. (77:61) tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis
60. (77:62) et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit
61. (77:63) iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit
62. (77:64) sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae
63. (77:65) et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini
64. (77:66) et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos
65. (77:67) et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit
66. (77:68) sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
67. (77:69) et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum
68. (77:70) et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum
69. (77:71) ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius
70. (77:72) qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit
71. (78:1) canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum
72. (78:2) dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae

  Psalms (78/150)