Psalms (73/150)  

1. (72:3) quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns
2. (72:4) quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum
3. (72:5) in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
4. (72:6) ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi
5. (72:7) processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis
6. (72:8) inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes
7. (72:9) posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra
8. (72:10) propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis
9. (72:11) et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso
10. (72:12) ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias
11. (72:13) ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas
12. (72:14) et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis
13. (72:15) dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui
14. (72:16) et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis
15. (72:17) donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum
16. (72:18) verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum
17. (72:19) quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint
18. (72:20) quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges
19. (72:21) quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans
20. (72:22) et ego insipiens et nescius
21. (72:23) quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum
22. (72:24) et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me
23. (72:25) quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra
24. (72:26) consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum
25. (72:27) quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te
26. (72:28) mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas
27. (73:1) eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae
28. (73:2) recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti

  Psalms (73/150)