Psalms (72/150)  

1. (71:3) adsument montes pacem populo et colles iustitiam
2. (71:4) iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem
3. (71:5) et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum
4. (71:6) descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram
5. (71:7) germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna
6. (71:8) et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae
7. (71:9) ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent
8. (71:10) reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent
9. (71:11) et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei
10. (71:12) quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor
11. (71:13) parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit
12. (71:14) ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius
13. (71:15) et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei
14. (71:16) erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
15. (71:17) erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum
16. (71:18) benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
17. (71:19) et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen
18. (71:20) conpletae sunt orationes David filii Iesse
19. (72:1) canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde
20. (72:2) mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei

  Psalms (72/150)