Psalms (69/150)  

1. (68:3) infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me
2. (68:4) laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum
3. (68:5) multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam
4. (68:6) Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita
5. (68:7) non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel
6. (68:8) quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam
7. (68:9) alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
8. (68:10) quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me
9. (68:11) et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi
10. (68:12) et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam
11. (68:13) contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum
12. (68:14) mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui
13. (68:15) erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis
14. (68:16) ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum
15. (68:17) exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me
16. (68:18) et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me
17. (68:19) accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me
18. (68:20) tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam
19. (68:21) coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
20. (68:22) et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto
21. (68:23) sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum
22. (68:24) contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
23. (68:25) effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos
24. (68:26) fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet
25. (68:27) quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant
26. (68:28) da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua
27. (68:29) deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
28. (68:30) ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me
29. (68:31) laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione
30. (68:32) et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas
31. (68:33) videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra
32. (68:34) quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit
33. (68:35) laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis
34. (68:36) quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam
35. (68:37) et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea
36. (69:1) victori David ad recordandum(69:2) Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina

  Psalms (69/150)