Psalms (68/150)  

1. (67:3) sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei
2. (67:4) iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia
3. (67:5) cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo
4. (67:6) patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo
5. (67:7) Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus
6. (67:8) Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper
7. (67:9) terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel
8. (67:10) pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti
9. (67:11) animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus
10. (67:12) Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae
11. (67:13) reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia
12. (67:14) si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri
13. (67:15) cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon
14. (67:16) mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis
15. (67:17) quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper
16. (67:18) currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto
17. (67:19) ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum
18. (67:20) benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper
19. (67:21) Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus
20. (67:22) verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis
21. (67:23) dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris
22. (67:24) ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso
23. (67:25) viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto
24. (67:26) praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum
25. (67:27) in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel
26. (67:28) ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali
27. (67:29) praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis
28. (67:30) de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera
29. (67:31) increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt
30. (67:32) offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo
31. (67:33) regna terrae cantate Deo canite Domino semper
32. (67:34) qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis
33. (67:35) date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis
34. (67:36) terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus
35. (68:1) victori pro liliis David(68:2) salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam

  Psalms (68/150)