Psalms (64/150)  

1. (63:3) absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem
2. (63:4) qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum
3. (63:5) ut sagittarent in absconditis simplicem
4. (63:6) subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos
5. (63:7) scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo
6. (63:8) sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum
7. (63:9) et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos
8. (63:10) et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent
9. (63:11) laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde
10. (64:1) victori carmen David cantici(64:2) tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum

  Psalms (64/150)