Psalms (63/150)  

1. (62:3) in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam
2. (62:4) melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te
3. (62:5) sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
4. (62:6) quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum
5. (62:7) recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi
6. (62:8) quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo
7. (62:9) adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
8. (62:10) ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae
9. (62:11) congregentur in manus gladii pars vulpium erunt
10. (62:12) rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium
11. (63:1) victori canticum David(63:2) audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam

  Psalms (63/150)