Psalms (61/150)  

1. (60:3) de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus
2. (60:4) fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici
3. (60:5) habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper
4. (60:6) tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum
5. (60:7) dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio
6. (60:8) sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum
7. (60:9) sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies
8. (61:1) victori per Idithun canticum David(61:2) attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea

  Psalms (61/150)