Psalms (59/150)  

1. (58:3) libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me
2. (58:4) quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi
3. (58:5) absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur
4. (58:6) surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper
5. (58:7) revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
6. (58:8) ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat
7. (58:9) tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes
8. (58:10) fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus
9. (58:11) Dei mei misericordia praeveniet me
10. (58:12) Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine
11. (58:13) in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes
12. (58:14) consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper
13. (58:15) et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
14. (58:16) ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt
15. (58:17) ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae
16. (58:18) tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea
17. (59:1) victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum(59:2) quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia(59:3) Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos

  Psalms (59/150)