Psalms (58/150)  

1. (57:3) etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite
2. (57:4) alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium
3. (57:5) furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam
4. (57:6) ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas
5. (57:7) Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine
6. (57:8) dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur
7. (57:9) quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem
8. (57:10) antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas
9. (57:11) laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii
10. (57:12) et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra
11. (58:1) victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum(58:2) erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me

  Psalms (58/150)