Psalms (5/150)  

1. victori pro hereditatibus canticum David(5:2) verba mea audi Domine intellege murmur meum
2. (5:3) rex meus et Deus meus
3. (5:4) quia te deprecor Domine mane audies vocem meam
4. (5:5) mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu
5. (5:6) nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum
6. (5:7) odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
7. (5:8) ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo
8. (5:9) Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam
9. (5:10) non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae
10. (5:11) sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te
11. (5:12) et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum
12. (5:13) quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum

  Psalms (5/150)