Psalms (35/150)  

1. (34:1) David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me
2. (34:2) adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum
3. (34:3) evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum
4. (34:4) confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi
5. (34:5) fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat
6. (34:6) sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos
7. (34:7) quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae
8. (34:8) veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum
9. (34:9) anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua
10. (34:10) omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento
11. (34:11) surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me
12. (34:12) reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae
13. (34:13) ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur
14. (34:14) quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar
15. (34:15) et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam
16. (34:16) scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis
17. (34:17) Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam
18. (34:18) confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te
19. (34:19) non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo
20. (34:20) non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant
21. (34:21) et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster
22. (34:22) vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me
23. (34:23) consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam
24. (34:24) iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi
25. (34:25) ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum
26. (34:26) confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me
27. (34:27) laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui
28. (34:28) et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam

  Psalms (35/150)