Psalms (30/150)  

1. (29:1) psalmus cantici pro dedicatione domus David(29:2) exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me
2. (29:3) Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
3. (29:4) Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum
4. (29:5) cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
5. (29:6) quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus
6. (29:7) ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum
7. (29:8) Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus
8. (29:9) ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor
9. (29:10) quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
10. (29:11) audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor
11. (29:12) convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia
12. (29:13) ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi

  Psalms (30/150)