Psalms (3/150)  

1. canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui(3:2) Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me
2. (3:3) multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper
3. (3:4) tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum
4. (3:5) voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper
5. (3:6) ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me
6. (3:7) non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus
7. (3:8) quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti
8. (3:9) Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper

  Psalms (3/150)