Psalms (26/150)  

1. (25:1) David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam
2. (25:2) proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
3. (25:3) quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua
4. (25:4) non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar
5. (25:5) odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo
6. (25:6) lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine
7. (25:7) ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua
8. (25:8) Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae
9. (25:9) ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam
10. (25:10) in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus
11. (25:11) ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei
12. (25:12) pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino

  Psalms (26/150)