Psalms (19/150)  

1. (18:1) victori canticum David(18:2) caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum
2. (18:3) dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
3. (18:4) non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum
4. (18:5) in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum
5. (18:6) soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam
6. (18:7) a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius
7. (18:8) lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
8. (18:9) praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos
9. (18:10) timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis
10. (18:11) desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem
11. (18:12) unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus
12. (18:13) errores quis intelleget ab occultis munda me
13. (18:14) a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo
14. (18:15) sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus

  Psalms (19/150)