Psalms (145/150)  

1. (143:15) beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus
2. (144:1) hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra
3. (144:2) beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter
4. (144:3) gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio
5. (144:4) deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt
6. (144:5) he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar
7. (144:6) vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo
8. (144:7) zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt
9. (144:8) heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis
10. (144:9) teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius
11. (144:10) ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi
12. (144:11) caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur
13. (144:12) lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius
14. (144:13) mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione
15. (144:14) samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes
16. (144:15) ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo
17. (144:16) fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione
18. (144:17) sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis
19. (144:18) coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate
20. (144:19) res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos
21. (144:20) sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret

  Psalms (145/150)