Psalms (144/150)  

1. (142:12) et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus
2. (143:1) David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
3. (143:2) misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi
4. (143:3) Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum
5. (143:4) homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens
6. (143:5) Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
7. (143:6) mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos
8. (143:7) extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum
9. (143:8) quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii
10. (143:9) Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
11. (143:10) qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo
12. (143:11) libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii
13. (143:12) ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi
14. (143:13) promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris
15. (143:14) tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris

  Psalms (144/150)