Psalms (139/150)  

1. (138:1) pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti
2. (138:2) tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
3. (138:3) intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti
4. (138:4) et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea
5. (138:5) ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam
6. (138:6) super me est scientia et excelsior est non potero ad eam
7. (138:7) quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
8. (138:8) si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades
9. (138:9) si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris
10. (138:10) etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
11. (138:11) si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me
12. (138:12) nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux
13. (138:13) quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae
14. (138:14) confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis
15. (138:15) non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae
16. (138:16) informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis
17. (138:17) mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum
18. (138:18) dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum
19. (138:19) si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me
20. (138:20) qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui
21. (138:21) nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui
22. (138:22) perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
23. (138:23) scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas
24. (138:24) et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna

  Psalms (139/150)