Psalms (135/150)  

1. (134:1) alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
2. (134:2) qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
3. (134:3) laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens
4. (134:4) quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum
5. (134:5) quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis
6. (134:6) omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis
7. (134:7) levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis
8. (134:8) qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus
9. (134:9) misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius
10. (134:10) qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
11. (134:11) Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
12. (134:12) et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
13. (134:13) Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione
14. (134:14) quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis
15. (134:15) idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum
16. (134:16) os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
17. (134:17) aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum
18. (134:18) similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
19. (134:19) domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
20. (134:20) domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino
21. (134:21) benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia

  Psalms (135/150)