Psalms (116/150)  

1. (114:1) dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae
2. (114:2) inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo
3. (114:3) circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi
4. (114:4) et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam
5. (114:5) clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors
6. (114:6) custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me
7. (114:7) revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi
8. (114:8) quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa
9. (114:9) deambulabo coram Domino in terris viventium
10. (115:10) credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis
11. (115:11) ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium
12. (115:12) quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi
13. (115:13) calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo
14. (115:14) vota mea Domino reddam coram omni populo eius
15. (115:15) gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
16. (115:16) obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea
17. (115:17) tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
18. (115:18) vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
19. (115:19) in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia

  Psalms (116/150)