Psalms (11/150)  

1. (10:1) victori David(10:2) in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis
2. (10:3) quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde
3. (10:4) quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est
4. (10:5) Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum
5. (10:6) Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius
6. (10:7) pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum
7. (10:8) quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum

  Psalms (11/150)