Psalms (109/150)  

1. (107:14) in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros
2. (108:1) pro victoria David canticum(108:2) Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est
3. (108:3) locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra
4. (108:4) pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam
5. (108:5) et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea
6. (108:6) constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius
7. (108:7) cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum
8. (108:8) fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter
9. (108:9) sint filii eius pupilli et uxor eius vidua
10. (108:10) instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis
11. (108:11) scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius
12. (108:12) non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius
13. (108:13) fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius
14. (108:14) redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur
15. (108:15) sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum
16. (108:16) eo quod non est recordatus facere misericordiam
17. (108:17) et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret
18. (108:18) et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius
19. (108:19) sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur
20. (108:20) haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam
21. (108:21) tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me
22. (108:22) quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus
23. (108:23) quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta
24. (108:24) genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo
25. (108:25) et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum
26. (108:26) adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam
27. (108:27) et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam
28. (108:28) maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur
29. (108:29) induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua
30. (108:30) confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum
31. (108:31) quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius

  Psalms (109/150)