Psalms (105/150)  

1. (103:35) deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino
2. (104:1) alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius
3. (104:2) canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius
4. (104:3) exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
5. (104:4) quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter
6. (104:5) recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius
7. (104:6) semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
8. (104:7) ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
9. (104:8) recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes
10. (104:9) quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac
11. (104:10) et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum
12. (104:11) dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
13. (104:12) cum essent viri pauci modici et advenae in ea
14. (104:13) et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum
15. (104:14) non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges
16. (104:15) nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere
17. (104:16) et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit
18. (104:17) misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph
19. (104:18) adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius
20. (104:19) usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum
21. (104:20) misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum
22. (104:21) posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua
23. (104:22) ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret
24. (104:23) et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham
25. (104:24) et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius
26. (104:25) convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius
27. (104:26) misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi
28. (104:27) posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham
29. (104:28) misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius
30. (104:29) commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
31. (104:30) ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum
32. (104:31) dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum
33. (104:32) dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum
34. (104:33) et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum
35. (104:34) dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
36. (104:35) et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum
37. (104:36) et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum
38. (104:37) et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
39. (104:38) laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos
40. (104:39) expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte
41. (104:40) petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos
42. (104:41) aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina
43. (104:42) quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo
44. (104:43) et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos
45. (104:44) et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt

  Psalms (105/150)