Psalms (103/150)  

1. (101:29) filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit
2. (102:1) David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius
3. (102:2) benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius
4. (102:3) qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas
5. (102:4) qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus
6. (102:5) qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua
7. (102:6) faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent
8. (102:7) notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas
9. (102:8) misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis
10. (102:9) non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur
11. (102:10) non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis
12. (102:11) quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum
13. (102:12) quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra
14. (102:13) sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
15. (102:14) ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus
16. (102:15) homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit
17. (102:16) quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius
18. (102:17) misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum
19. (102:18) his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea
20. (102:19) Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur
21. (102:20) benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius
22. (102:21) benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius

  Psalms (103/150)