Psalms (102/150)  

1. (100:8) mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem
2. (101:1) oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum(101:2) Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat
3. (101:3) ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me
4. (101:4) quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt
5. (101:5) percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
6. (101:6) a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
7. (101:7) adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum
8. (101:8) vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum
9. (101:9) tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant
10. (101:10) quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui
11. (101:11) a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me
12. (101:12) dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui
13. (101:13) tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione
14. (101:14) tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum
15. (101:15) quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem
16. (101:16) et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam
17. (101:17) quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua
18. (101:18) respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum
19. (101:19) scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum
20. (101:20) quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est
21. (101:21) ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis
22. (101:22) ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem
23. (101:23) cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino
24. (101:24) adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos
25. (101:25) dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui
26. (101:26) a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli
27. (101:27) ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur
28. (101:28) tu autem ipse es et anni tui non deficient

  Psalms (102/150)