Psalms (10/150)  

1. (9:22) quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae
2. (9:23) in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt
3. (9:24) quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi
4. (9:25) blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret
5. (9:26) nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit
6. (9:27) loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo
7. (9:28) maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas
8. (9:29) sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem
9. (9:30) oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum
10. (9:31) et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter
11. (9:32) dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum
12. (9:33) surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum
13. (9:34) quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat
14. (9:35) vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor
15. (9:36) contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies
16. (9:37) Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius
17. (9:38) desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua
18. (9:39) ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra

  Psalms (10/150)