Proverbs (19/31)  

1. melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens
2. ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit
3. stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo
4. divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur
5. testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet
6. multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
7. fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit
8. qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona
9. testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit
10. non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus
11. doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi
12. sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius
13. dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier
14. domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens
15. pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
16. qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur
17. feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei
18. erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam
19. qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet
20. audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis
21. multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit
22. homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax
23. timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi
24. abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam
25. pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam
26. qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix
27. non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae
28. testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem
29. parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus

  Proverbs (19/31)