Numbers (13/36)  

1. (13:2) ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens
2. (13:3) mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus
3. (13:4) fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
4. (13:5) de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
5. (13:6) de tribu Symeon Saphat filium Huri
6. (13:7) de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne
7. (13:8) de tribu Isachar Igal filium Ioseph
8. (13:9) de tribu Ephraim Osee filium Nun
9. (13:10) de tribu Beniamin Phalti filium Raphu
10. (13:11) de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi
11. (13:12) de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
12. (13:13) de tribu Dan Ammihel filium Gemalli
13. (13:14) de tribu Aser Sthur filium Michahel
14. (13:15) de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi
15. (13:16) de tribu Gad Guhel filium Machi
16. (13:17) haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue
17. (13:18) misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes
18. (13:19) considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
19. (13:20) ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris
20. (13:21) humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt
21. (13:22) cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
22. (13:23) ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est
23. (13:24) pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt
24. (13:25) qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel
25. (13:26) reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita
26. (13:27) venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae
27. (13:28) et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest
28. (13:29) sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi
29. (13:30) Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis
30. (13:31) inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam
31. (13:32) alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
32. (13:33) detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est
33. (13:34) ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur

  Numbers (13/36)