Job (6/42)  

1. respondens autem Iob dixit
2. utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera
3. quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena
4. quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me
5. numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit
6. aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem
7. quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt
8. quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus
9. et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me
10. et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti
11. quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam
12. nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est
13. ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me
14. qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit
15. fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus
16. qui timent pruinam inruet super eos nix
17. tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo
18. involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt
19. considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper
20. confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt
21. nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis
22. numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi
23. vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me
24. docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me
25. quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere
26. ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis
27. super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum
28. verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar
29. respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate
30. et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit

  Job (6/42)