Job (41/42)  

1. (40:20) an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius
2. (40:21) numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius
3. (40:22) numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
4. (40:23) numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
5. (40:24) numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
6. (40:25) concident eum amici divident illum negotiatores
7. (40:26) numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius
8. (40:27) pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui
9. (40:28) ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur
10. (41:1) non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo
11. (41:2) quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt
12. (41:3) non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis
13. (41:4) quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit
14. (41:5) portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido
15. (41:6) corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus
16. (41:7) una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas
17. (41:8) una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur
18. (41:9) sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi
19. (41:10) de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae
20. (41:11) de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis
21. (41:12) halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur
22. (41:13) in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas
23. (41:14) membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur
24. (41:15) cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus
25. (41:16) cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur
26. (41:17) cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax
27. (41:18) reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes
28. (41:19) non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae
29. (41:20) quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam
30. (41:21) sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum
31. (41:22) fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt
32. (41:23) post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem
33. (41:24) non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret
34. (41:25) omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae

  Job (41/42)