Job (40/42)  

1. (39:31) et adiecit Dominus et locutus est ad Iob
2. (39:32) numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei
3. (39:33) respondens autem Iob Domino dixit
4. (39:34) qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum
5. (39:35) unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam
6. (40:1) respondens autem Dominus Iob de turbine ait
7. (40:2) accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
8. (40:3) numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
9. (40:4) et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
10. (40:5) circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
11. (40:6) disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
12. (40:7) respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
13. (40:8) absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
14. (40:9) et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
15. (40:10) ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
16. (40:11) fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
17. (40:12) constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
18. (40:13) ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
19. (40:14) ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
20. (40:15) huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
21. (40:16) sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
22. (40:17) protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
23. (40:18) ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
24. (40:19) in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius

  Job (40/42)