Job (25/42)  

1. respondens autem Baldad Suites dixit
2. potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis
3. numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius
4. numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere
5. ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius
6. quanto magis homo putredo et filius hominis vermis

  Job (25/42)