Isaiah (32/66)  

1. ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt
2. et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta
3. non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt
4. et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane
5. non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior
6. stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat
7. fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium
8. princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit
9. mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum
10. post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet
11. obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros
12. super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili
13. super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis
14. domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum
15. donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur
16. et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit
17. et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum
18. et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta
19. grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas
20. beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini

  Isaiah (32/66)