Hosea (14/14)    

1. (14:2) convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua
2. (14:3) tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum
3. (14:4) Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli
4. (14:5) sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo
5. (14:6) ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani
6. (14:7) ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani
7. (14:8) convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
8. (14:9) Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est
9. (14:10) quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis

  Hosea (14/14)